little_star ha chiesto in Scuola ed educazioneCompiti · 1 decennio fa

ragazzi/e mi servirebbe questa versione....?

gli eterni nemici : i parti

Parthi, penes quos nunc-postquam divisio orbis cum Romanis facta est-Orientis imperium est, Scytharum exules fuere. Hoc etiam ipsorum vocabulo manifestatur, nam Scythico sermone exules "parthi" dicuntur. Hi Assyriorum et Medorum temporibus inter Orientis populos obscurissimi fuerunt. Postea quoque, cum imperium Orientis a Medis ad Persas translatum est, velut vulgus sine nomine praeda victorum fuerunt. Nunc, ad tantam felicitatem per virtutem provecti, imperant gentibus, sub quarum imperio velut servile vulgus fuere. A Romanis quoque tribus bellis per maximos duces florentissimis temporibus lacessiti, soli ex Scythia pulsi, solitudines inter Hyrcaniam et Margianos furtim occupavere. Fines deinde protulere et etiam praerupta collium montiumque ardua occupavere. Parthiae fines ergo aut aestus aut frigoris magnitudo possidet et montes nix et campos aestus infestat.

1 risposta

Classificazione
Altre domande? Fai una domanda e ottieni le risposte che cerchi.