Utente ha chiesto in Scuola ed educazioneCompiti · 1 mese fa

Chi mi aiuta con questa versione di latino? Devo farla per venerdi ?

Ego minus saepe do ad vos litteras quam possum propterea quod cum omnia mihi tempora sunt misera, tum vero, cum aut scribo ad vos aut vestras lego, conficior lacrimis sic ut ferre non possim. Quod utinam minus vitae cupidi fuissemus! Certe nihil aut non multum in vita mali vidissemus. O me perditum, o me adflictum! Quid nunc? Rogem te ut venias, mulierem aegram et corpore et animo confectam? Non rogem? Sine te igitur sim? Si est spes nostri reditus, eam confirmes et rem adiuves; sin, ut ego metuo, transactum est, quoquo modo potes ad me fac venias. Unum hoc scito: si te habebo, non mihi videbor plane perisse. Sed quid Tulliola mea fiet? Cicero meus quid aget? Non queo plura iam scribere; impedit maeror. Tu quod me hortaris ut animo sim magno et spem habeam recuperandae salutis, id velim sit eius modi ut recte sperare possimus. Nunc miser quando tuas iam litteras accipiam? Quis ad me perferet? Sustenta te, mea Terentia, ut potes honestissime. Viximus, floruimus; non vitium nostrum sed virtus nostra nos adflixit. Valete. Prid. Kal. Mai. Brundisio.

 

1 risposta

Classificazione
Altre domande? Fai una domanda e ottieni le risposte che cerchi.