Anonimo
Anonimo ha chiesto in Scuola ed educazioneCompiti · 3 sett fa

HO BISOGNO DI UN ANALISI DELLA VERSIONE 10 punti al primo?

Ciao,mi servirebbe l'analisi di una versione in latino. La traduzione l'ho già fatta.

La versione è questa :

Sed sic, Scipio, ut avus hic tuus, ut ego qui te genui, iustitiam cole et pietatem, quae cum magna in parentibus et propinquis tum in patria maxima est; ea vita via est in caelum et in hunc coetum eorum qui iam vixerunt et corpore laxati illum incolunt locum, quem vides”.

 Erat autem is splendidissimo candore inter flammas circus elucens.

 “Quem vos, ut a Graiis accepistis, orbem lacteum nuncupatis”. 

Ex quo omnia mihi contemplanti praeclara cetera et mirabilia videbantur.

 Erant autem eae stellae quas numquam ex hoc loco vidimus et eae magnitudines omnium quas esse numquam suspicati sumus; ex quibus erat ea minima quae, ultima a caelo, citima a terris, luce lucebat aliena .

 Stellarum autem globi terrae magnitudinem facile vincebant.

 Iam ipsa terra ita mihi parva visa est ut me imperii nostri, quo quasi punctum eius attingimus, paeniteret.

Ancora nessuna risposta.
Rispondi prima di tutti a questa domanda.